[170] EPISTOLA LXX.

ISACUS CASAUBONUS

IANO DRUSIO. V. Cl.

Franekeram.

S.

Gaudeo tandem fuisse tibi redditas duas epistolas, quas superiore aestate ad te scripsi, Vir Praestantissime. Nuper etiam studioso cuidam ad vos proficiscenti libellos quosdam tibi deferendos tradidi. Quos etsi non magni ipse faciam; nollem tamen esse amissos. Cupio enim extare illos apud te mei amoris & observantiae erga te testes. Scriptorum tuorum editionem difficulter isthic te posse curare vehementer doleo. Vereor enim ne ea res studiis nostris sit fraudi, qui nunquam sine fructu in tuas eruditas observationes oculos soleam conjicere. Ego pergo in suscepto opere: & pergam •συν θεῳ ειπειν• donec absolvero responsionem accuratam ad primum saltem tomum. Id caput est operis totius, ubi jaciuntur fundamenta omnium. Itaque serio a nobis oppugnatur. Quid praestiterimus Ecclesia DEI judicabit, & viri eruditi pariter ac docti. Tu cum primis, Vir Doctiss. nam & occurrunt non pauca, de quibus tuum est proprium judicum. DEUS immortalis te servet. Vale. Londini. IX. Kal. Martius. MDCXIII.